<?xml version="1.0"?>
<?xml-stylesheet href="carmen.xsl" type="text/xsl"?>
<?cocoon-process type="xslt"?>

<!DOCTYPE pagina [
<!ELEMENT pagina (titulus?, poema)>
<!ELEMENT titulus (#PCDATA)>
<!ELEMENT auctor (praenomen, cognomen, nomen)>
<!ELEMENT praenomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT nomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT cognomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT poema (versus+)>
<!ELEMENT versus (#PCDATA)>
]>


<pagina>
<titulus>Catullus X</titulus>
<auctor>
<praenomen>Gaius</praenomen>
<nomen>Valerius</nomen>
<cognomen>Catullus</cognomen>
</auctor>

<poema>
<versus>Varus me meus ad suos amores</versus>
<versus>uisum duxerat e foro otiosum,</versus>
<versus>scortillum, ut mihi tum repente uisum est,</versus>
<versus>non sane illepidum neque inuenustum,</versus>
<versus>huc ut uenimus, incidere nobis </versus>
<versus>sermones uarii, in quibus, quid esset</versus>
<versus>iam Bithynia, quo modo se haberet,</versus>
<versus>et quonam mihi profuisset aere.</versus>
<versus>respondi id quod erat, nihil neque ipsis</versus>
<versus>nec praetoribus esse nec cohorti,</versus>
<versus>cur quisquam caput unctius referret,</versus>
<versus>praesertim quibus esset irrumator</versus>
<versus>praetor, nec faceret pili cohortem.</versus>
<versus>'at certe tamen,' inquiunt 'quod illic</versus>
<versus>natum dicitur esse, comparasti</versus>
<versus>ad lecticam homines.' ego, ut puellae </versus>
<versus>unum me facerem beatiorem,</versus>
<versus>'non' inquam 'mihi tam fuit maligne</versus>
<versus>ut, prouincia quod mala incidisset,</versus>
<versus>non possem octo homines parare rectos.'</versus>
<versus>at mi nullus erat nec hic neque illic</versus>
<versus>fractum qui ueteris pedem grabati</versus>
<versus>in collo sibi collocare posset.</versus>
<versus>hic illa, ut decuit cinaediorem,</versus>
<versus>'quaeso' inquit 'mihi, mi Catulle, paulum</versus>
<versus>istos commoda: nam uolo ad Serapim</versus>
<versus>deferri.' 'mane,' inquii puellae,</versus>
<versus>'istud quod modo dixeram me habere,</versus>
<versus>fugit me ratio: meus sodalis--</versus>
<versus>Cinna est Gaius,-- is sibi parauit.</versus>
<versus>uerum, utrum illius an mei, quid ad me?</versus>
<versus>utor tam bene quam mihi pararim.</versus>
<versus>sed tu insulsa male et molesta uiuis,</versus>
<versus>per quam non licet esse neglegentem.'</versus>
</poema>
</pagina>
