<?xml version="1.0"?>
<?xml-stylesheet href="carmen.xsl" type="text/xsl"?>
<?cocoon-process type="xslt"?>

<!DOCTYPE pagina [
<!ELEMENT pagina (titulus?, poema)>
<!ELEMENT titulus (#PCDATA)>
<!ELEMENT auctor (praenomen, cognomen, nomen)>
<!ELEMENT praenomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT cognomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT nomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT poema (versus+)>
<!ELEMENT versus (#PCDATA)>
]>


<pagina>
<titulus>Catullus CI</titulus>
<auctor>
<praenomen>Gaius</praenomen>
<cognomen>Valerius</cognomen>
<nomen>Catullus</nomen>
</auctor>

<poema>
<versus>Multas per gentes et multa per aequora uectus</versus>
<versus>aduenio has miseras, frater, ad inferias,</versus>
<versus>ut te postremo donarem munere mortis</versus>
<versus>et mutam nequiquam alloquerer cinerem.</versus>
<versus>quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum.</versus>
<versus>heu miser indigne frater adempte mihi,</versus>
<versus>nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum</versus>
<versus>tradita sunt tristi munere ad inferias,</versus>
<versus>accipe fraterno multum manantia fletu,</versus>
<versus>atque in perpetuum, frater, aue atque uale.</versus>
</poema>
</pagina>