<?xml version="1.0"?>
<?xml-stylesheet href="carmen.xsl" type="text/xsl"?>
<?cocoon-process type="xslt"?>

<!DOCTYPE pagina [
<!ELEMENT pagina (titulus?, poema)>
<!ELEMENT titulus (#PCDATA)>
<!ELEMENT auctor (praenomen, cognomen, nomen)>
<!ELEMENT praenomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT nomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT cognomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT poema (versus+)>
<!ELEMENT versus (#PCDATA)>
]>


<pagina>
<titulus>Catullus XII</titulus>
<auctor>
<praenomen>Gaius</praenomen>
<nomen>Valerius</nomen>
<cognomen>Catullus</cognomen>
</auctor>

<poema>
<versus>Marrucine Asini, manu sinistra</versus>
<versus>non belle uteris: in ioco atque uino</versus>
<versus>tollis lintea neglegentiorum.</versus>
<versus>hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:</versus>
<versus>quamuis sordida res et inuenusta est.</versus>
<versus>non credis mihi? crede Pollioni</versus>
<versus>fratri, qui tua furta uel talento</versus>
<versus>mutari uelit: est enim leporum</versus>
<versus>differtus puer ac facetiarum.</versus>
<versus>quare aut hendecasyllabos trecentos</versus>
<versus>exspecta, aut mihi linteum remitte,</versus>
<versus>quod me non mouet aestimatione,</versus>
<versus>uerum est mnemosynum mei sodalis.</versus>
<versus>nam sudaria Saetaba ex Hiberis</versus>
<versus>miserunt mihi muneri Fabullus</versus>
<versus>et Veranius: haec amem necesse est</versus>
<versus>ut Veraniolum meum et Fabullum.</versus>

</poema>
</pagina>
