<?xml version="1.0"?>
<?xml-stylesheet href="carmen.xsl" type="text/xsl"?>
<?cocoon-process type="xslt"?>

<!DOCTYPE pagina [
<!ELEMENT pagina (titulus?, poema)>
<!ELEMENT titulus (#PCDATA)>
<!ELEMENT auctor (praenomen, cognomen, nomen)>
<!ELEMENT praenomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT nomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT cognomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT poema (versus+)>
<!ELEMENT versus (#PCDATA)>
]>


<pagina>
<titulus>Catullus XIII</titulus>
<auctor>
<praenomen>Gaius</praenomen>
<nomen>Valerius</nomen>
<cognomen>Catullus</cognomen>
</auctor>

<poema>
<versus>Cenabis bene, mi Fabulle, apud me</versus>
<versus>paucis, si tibi di fauent, diebus,</versus>
<versus>si tecum attuleris bonam atque magnam</versus>
<versus>cenam, non sine candida puella</versus>
<versus>et uino et sale et omnibus cachinnis.</versus>
<versus>haec si, inquam, attuleris, uenuste noster,</versus>
<versus>cenabis bene; nam tui Catulli</versus>
<versus>plenus sacculus est aranearum.</versus>
<versus>sed contra accipies meros amores</versus>
<versus>seu quid suauius elegantiusue est:</versus>
<versus>nam unguentum dabo, quod meae puellae</versus>
<versus>donarunt Veneres Cupidinesque,</versus>
<versus>quod tu cum olfacies, deos rogabis,</versus>
<versus>totum ut te faciant, Fabulle, nasum.</versus>
</poema>
</pagina>
