<?xml version="1.0"?>
<?xml-stylesheet href="carmen.xsl" type="text/xsl"?>
<?cocoon-process type="xslt"?>

<!DOCTYPE pagina [
<!ELEMENT pagina (titulus?, stanza)>
<!ELEMENT titulus (#PCDATA)>
<!ELEMENT auctor (praenomen, nomen, cognomen)>
<!ELEMENT praenomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT nomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT cognomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT poema (versus+)>
<!ELEMENT versus (#PCDATA)>
]>


<pagina>
<titulus>Catullus XVI</titulus>
<auctor>
<praenomen>Gaius</praenomen>
<nomen>Valerius</nomen>
<cognomen>Catullus</cognomen>
</auctor>

<poema>
<versus>Pedicabo ego uos et irrumabo,</versus>
<versus>Aureli pathice et cinaede Furi,</versus>
<versus>qui me ex uersiculis meis putastis,</versus>
<versus>quod sunt molliculi, parum pudicum.</versus>
<versus>nam castum esse decet pium poetam</versus>
<versus>ipsum, uersiculos nihil necesse est;</versus>
<versus>qui tum denique habent salem ac leporem,</versus>
<versus>si sunt molliculi ac parum pudici,</versus>
<versus>et quod pruriat incitare possunt,</versus>
<versus>non dico pueris, sed his pilosis</versus>
<versus>qui duros nequeunt mouere lumbos.</versus>
<versus>uos, quod milia multa basiorum</versus>
<versus>legistis, male me marem putatis?</versus>
<versus>pedicabo ego uos et irrumabo.</versus>
</poema>
</pagina>
