<?xml version="1.0"?>
<?xml-stylesheet href="carmen.xsl" type="text/xsl"?>
<?cocoon-process type="xslt"?>

<!DOCTYPE pagina [
<!ELEMENT pagina (titulus?, poema)>
<!ELEMENT titulus (#PCDATA)>
<!ELEMENT auctor (praenomen, cognomen, nomen)>
<!ELEMENT praenomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT nomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT cognomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT poema (versus+)>
<!ELEMENT versus (#PCDATA)>
]>


<pagina>
<titulus>Catullus XXX</titulus>
<auctor>
<praenomen>Gaius</praenomen>
<nomen>Valerius</nomen>
<cognomen>Catullus</cognomen>
</auctor>

<poema>
<versus n="1">Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,</versus>
<versus n="2">iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?</versus>
<versus n="3">iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?</versus>
<versus n="4">nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.</versus>
<versus n="5">quae tu neglegis ac me miserum deseris in malis.</versus>
<versus n="6">eheu quid faciant, dic, homines cuiue habeant fidem?</versus>
<versus n="7">certe tute iubebas animam tradere, inique, (me)</versus>
<versus n="8">inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.</versus>
<versus n="9">idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque</versus>
<versus n="10">uentos irrita ferre ac nebulas aerias sinis.</versus>
<versus n="11">si tu oblitus es, at di meminere, meminit Fides,</versus>
<versus n="12">quae te ut paeniteat postmodo facit faciet tui.</versus>
</poema>
</pagina>
