<?xml version="1.0"?>
<?xml-stylesheet href="carmen.xsl" type="text/xsl"?>
<?cocoon-process type="xslt"?>

<!DOCTYPE pagina [
<!ELEMENT pagina (titulus?, poema)>
<!ELEMENT titulus (#PCDATA)>
<!ELEMENT auctor (praenomen, cognomen, nomen)>
<!ELEMENT praenomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT nomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT cognomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT poema (versus+)>
<!ELEMENT versus (#PCDATA)>
]>


<pagina>
<titulus>Catullus XXXVII</titulus>
<auctor>
<praenomen>Gaius</praenomen>
<nomen>Valerius</nomen>
<cognomen>Catullus</cognomen>
</auctor>

<poema>
<versus n="1">Salax taberna uosque contubernales,</versus>
<versus n="2">a pilleatis nona fratribus pila,</versus>
<versus n="3">solis putatis esse mentulas uobis,</versus>
<versus n="4">solis licere quicquid est puellarum</versus>
<versus n="5">confutuere et putare ceteros hircos?</versus>
<versus n="6">an, continenter quod sedetis insulsi</versus>
<versus n="7">centum an ducenti, non putatis ausurum</versus>
<versus n="8">me una ducentos irrumare sessores?</versus>
<versus n="9">atqui putate; namque totius uobis</versus>
<versus n="10">frontem tabernae sopionibus scribam.</versus>
<versus n="11">puella nam mi, quae meo sinu fugit,</versus>
<versus n="12">amata tantum quantum amabitur nulla,</versus>
<versus n="13">pro qua mihi sunt magna bella pugnata,</versus>
<versus n="14">consedit istic. hanc boni beatique</versus>
<versus n="15">omnes amatis, et quidem, quod indignum est,</versus>
<versus n="16">omnes pusilli et semitarii moechi;</versus>
<versus n="17">tu praeter omnes une de capillatis,</versus>
<versus n="18">cuniculosae Celtiberiae fili,</versus>
<versus n="19">Egnati, opaca quem bonum facit barba</versus>
<versus n="20">et dens Hibera defricatus urina.</versus>
</poema>
</pagina>
