<?xml-stylesheet href="carmen.xsl" type="text/xsl"?>
<?cocoon-process type="xslt"?>

<!DOCTYPE pagina [
<!ELEMENT pagina (titulus?, poema)>
<!ELEMENT titulus (#PCDATA)>
<!ELEMENT auctor (praenomen, cognomen, nomen)>
<!ELEMENT praenomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT cognomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT nomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT poema (versus+)>
<!ELEMENT versus (#PCDATA)>
]>


<pagina>
<titulus>Catullus LXIV</titulus>
<auctor>
<praenomen>Gaius</praenomen>
<cognomen>Valerius</cognomen>
<nomen>Catullus</nomen>
</auctor>

<poema>

<versus>Peliaco quondam prognatae uertice pinus</versus>
<versus>dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas</versus>
<versus>Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos,</versus>
<versus>cum lecti iuuenes, Argiuae robora pubis.</versus>
<versus>auratam optantes Colchis auertere pellem</versus>
<versus>ausi sunt uada salsa cita decurrere puppi,</versus>
<versus>caerula uerrentes abiegnis aequora palmis.</versus>
<versus>diua quibus retinens in summis urbibus arces</versus>
<versus>ipsa leui fecit uolitantein flamine currum,</versus>
<versus>pinea coniungens inflexae texta carinae;</versus>
<versus>illa rudern cursu proram imbuit Amphitrite.</versus>
<versus>quae simul ac rostro uentosum proscidit aequor</versus>
<versus>tortaque remigio spumis incanuit unda,</versus>
<versus>emersere feri candenti e gurgite uultus,</versus>
<versus>aequoreae monstrum Nereides admirantes.</versus>
<versus>illa, atque (haud) alia, uiderunt luce marinas</versus>
<versus>mortales oculis nudato corpore Nymphas</versus>
<versus>nutricum tenus exstantes e gurgite cano.</versus>
<versus>tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,</versus>
<versus>tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,</versus>
<versus>tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.</versus>
<versus>O nimis optato saeclorum tempore nati</versus>
<versus>heroes, salucte, deum genus! o bona matrum</versus>
<versus>progenies, salucte iter(um, saluete bonarum!)</versus>
<versus>uos ego saepe, meo uos carmine compellabo.</versus>
<versus>teque adeo eximie taedis felicibus aucte,</versus>
<versus>Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,</versus>
<versus>ipse suos diuum genitor concessit amores -</versus>
<versus>tene Thetis tenuit pulcerrima Nereine?</versus>
<versus>tene suam Tethys concessit ducere neptem,</versus>
<versus>Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?</versus>

<versus>quae simul optatae finito tempore luces</versus>
<versus>aduenere, domum conuentu tota frequentat</versus>
<versus>Thessalia, oppletur laetanti regia coetu;:</versus>
<versus>dona ferunt prae se, declarant gaudia uultu.</versus>
<versus>deseritur Cieros, linquunt Pthiotica Tempe</versus>
<versus>Crannonisque domos ac moenia Larisaea,</versus>
<versus>Pharsaliam coeunt, Pharsalia tecta frequentant.</versus>
<versus>rura colit nemo, moilescunt colla iuuencis,</versus>
<versus>non humilis curuis purgatur uinea rastris,</versus>
<versus>non glebam prono conuellit uomere taurus,</versus>
<versus>non falx attenuat frondatorum arboris umbram,</versus>
<versus>squalida desertis rubigo infertur aratris.</versus>

<versus> ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit</versus>
<versus>regia, fulgenti splendent auro atque argento.</versus>
<versus>candet ebur soliis, collucent pocula mensae,</versus>
<versus>tota domus gaudet regali splendida gaza.</versus>
<versus>puluinar uero diuae geniale locatur</versus>
<versus>sedibus in mediis, Indo quod dente politum</versus>
<versus>tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.</versus>
<versus>haec uestis priscis hominum uariata figuris</versus>
<versus>heroum mira uirtutes indicat arte.</versus>
<versus>namque fluentisono prospectans litore Diae,</versus>
<versus>Thesea cedentem celeri cum classe tuetur</versus>
<versus>indomitos in corde gerens Ariadna furores,</versus>
<versus>necdum etiam sese quae uisit uisere credit,</versus>
<versus>utpote fallaci quae tum primum excita somno</versus>
<versus>desertam in sola miseram se cernat harena.</versus>
<versus>immemor at iuuenis fugiens pellit uada remis,</versus>
<versus>irrita uentosae linquens promissa procellae.</versus>
<versus>quem procul ex alga maestis Minois ocellis,</versus>
<versus>saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu,</versus>
<versus>prospicit et magnis curarum fluctuat undis,</versus>
<versus>non flauo retinens subtilem uertice mitram,</versus>
<versus>non contecta leui uelatum pectus amictu,</versus>
<versus>non tereti strophio lactentis uincta papillas,</versus>
<versus>omnia quae toto delapsa e corpore passim</versus>
<versus>ipsius ante pedes fluctus salis alludebant.</versus>
<versus>sed neque turn mitrae neque tum fluitantis amictus</versus>
<versus>illa uicem curans toto ex te pectore, Theseu,</versus>
<versus>toto animo, tota pendebat perdita mente.</versus>
<versus>a misera, assiduis quam luctibus externauit</versus>
<versus>spinosas Erycina serens in pectore curas,</versus>
<versus>illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus</versus>
<versus>egressus curuis e litoribus Piraei</versus>
<versus>attigit iniusti regis Gortynia templa.</versus>
<versus>nam perhibent olim crudeli peste coactam</versus>
<versus>Androgeoneae poenas exsoluere caedis</versus>
<versus>electos iuuenes sirnul et decus innuptarum</versus>
<versus>Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.</versus>
<versus>quis angusta malis cum moenia uexarentur,</versus>
<versus>ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis</versus>
<versus>proicere optauit potius quam talia Cretam</versus>
<versus>funera Cecropiae nec funera portarentur.</versus>
<versus>atque ita naue leui nitens ac lenibus auris</versus>
<versus>magnanimum ad Minoa uenit sedesque superbas.</versus>
<versus>hunc simul ac cupido conspexit lumine uirgo</versus>
<versus>regia, quam suauis exspirans castus odores</versus>
<versus>lectulus in molli complexu matris alebat,</versus>
<versus>quales Eurotae progignunt flumina myrtus</versus>
<versus>auraue distinctos educit uerna colores,</versus>
<versus>non prius ex illo flagrantia declinauit</versus>
<versus>lumina, quam cuncto concepit corpore flammam</versus>
<versus>funditus atque imis exarsit tota medullis.</versus>
<versus>heu misere exagitans immiti corde furores</versus>
<versus>sancte puer, curis hominem qui gaudia misces,</versus>
<versus>quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,</versus>
<versus>qualibus incensam iactastis mente puellam</versus>
<versus>fluctibus, in flauo saepe hospite suspirantem.</versus>
<versus>quantos illa tulit languenti corde timores.</versus>
<versus>quanto saepe magis fulgore expalluit auri,</versus>
<versus>cum saeuum cupiens contra contendere monstrum</versus>
<versus>aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.</versus>
<versus>non ingrata tamen frustra munuscula diuis</versus>
<versus>promittens tacito succepit uota labello.</versus>
<versus>nam uelut in summo quatientem brachia Tauro</versus>
<versus>quercum aut conigeram sudanti cortice pinum</versus>
<versus>indomitus turbo contorquens flamine robur</versus>
<versus>eruit (illa procul radicitus exturbata</versus>
<versus>prona cadit, late quaeuis cumque obuia frangens),</versus>
<versus>sic domito saeuum prostrauit corpore Theseus</versus>
<versus>nequiquam uanis iactantem cornua uentis.</versus>
<versus>inde pedern sospes multa cum laude reflexit</versus>
<versus>errabunda regens tenui uestigia filo,</versus>
<versus>ne labyrintheis e flexibus egredientem</versus>
<versus>tecti frustraretur inobseruabilis error.</versus>

<versus>sed quid ego a primo digressus carmine plura</versus>
<versus>commemorem, ut linquens genitoris filia uultum,</versus>
<versus>ut consanguineae complexum, ut denique matris,</versus>
<versus>quae misera in gnata deperdita laeta(batur),</versus>
<versus>omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem:</versus>
<versus>aut ut uecta rati spumosa ad litora Diae</versus>
<versus>(uenerit,) aut ut eam deuinctam lumina somno</versus>
<versus>liquerit immemori discedens pectore coniunx?</versus>
<versus>saepe illam perhibent ardenti corde furentem</versus>
<versus>clarisonas imo fudisse e pectore uoces,</versus>
<versus>ac tum praeruptos tristem conscendere montes,</versus>
<versus>unde aciem (in) pelagi uastos protenderet aestus,</versus>
<versus>tum tremuli salis aduersas procurrere in undas</versus>
<versus>mollia nudatae tollentem tegmina surae,</versus>
<versus>atque haec extremis maestam dixisse querellis,</versus>
<versus>frigidulos udo singultus ore cientem:</versus>
<versus>'sicine me patriis auectam, perfide, ab aris,</versus>
<versus>perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?</versus>
<versus>sicine discedens neglecto numine diuum,</versus>
<versus>immemor a deuota domum periuria portas?</versus>
<versus>nullane res potuit crudelis flectere mentis</versus>
<versus>consilium? tibi nulla fuit dementia praesto,</versus>
<versus>immite ut nostri uellet miserescere pectus?</versus>
<versus>at non haec quondam blanda promissa dedisti</versus>
<versus>uoce mihi, non haec miserae sperare iubebas,</versus>
<versus>sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos,</versus>
<versus>quae cuncta aerii discerpunt irrita uenti.</versus>
<versus>nunc iam nulla uiro iuranti femina credat,</versus>
<versus>nulla uiri speret sermones esse fideles;</versus>
<versus>quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,</versus>
<versus>nihil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:</versus>
<versus>sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,</versus>
<versus>dicta nihil meminere, nihil periuria curant.</versus>
<versus>certe ego te in medio uersantem turbine leti</versus>
<versus>cripui, et potius germanum amittere creui,</versus>
<versus>quam tibi fallaci supremo in tempore dessem.</versus>
<versus>pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque</versus>
<versus>praeda, neque iniacta tumulabor mortua terra.</versus>
<versus>quaenam te genuit sola sub rupe leaena,</versus>
<versus>quod mare conceptum spumantibus exspuit undis,</versus>
<versus>quae Syrtis, quae Scyllla rapax, quae uasta Carybdis,</versus>
<versus>talia qui reddis pro dulci praemia uita?</versus>
<versus>si tibi non cordi fuerant conubia nostra,</versus>
<versus>saeua quod horrebas prisci praecepta parentis,</versus>
<versus>attamen in uestras potuisti ducere sedes,</versus>
<versus>quae tibi iucundo famularer serua labore,</versus>
<versus>candida permulcens liquidis uestigia lymphis,</versus>
<versus>purpureaue tuum consternens ueste cubile.</versus>
<versus>sed quid ego ignaris nequiquam conquerar auris,</versus>
<versus>externata malo, quae nullis sensibus auctae</versus>
<versus>nec missas audire queunt nec reddere uoces?</versus>
<versus>ille autem prope iam mediis uersatur in undis,</versus>
<versus>nec quisquam apparet uacua mortalis in alga.</versus>
<versus>sic nimis insultans extremo tempore saeua</versus>
<versus>fors etiam nostris inuidit questibus auris.</versus>
<versus>Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo</versus>
<versus>Cnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,</versus>
<versus>indomito nec dira ferens stipendia tauro</versus>
<versus>perfidus in Creta religasset nauita funem,</versus>
<versus>nec malus hic celans dulci crudelia forma</versus>
<versus>consilia in nostris requiesset sedibus hospes!</versus>
<versus>nam quo me referam? quali spe perdita nitor?</versus>
<versus>Idaeosne petam montes? at gurgite lato</versus>
<versus>discernens ponti truculentum diuidit aequor.</versus>
<versus>an patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui</versus>
<versus>respersum iuuenem fraterna caede secuta?</versus>
<versus>coniugis an fido consoler memet amore?</versus>
<versus>quine fugit lentos incuruans gurgite remos?</versus>
<versus>praeterea nullo litus, sola insula, tecto,</versus>
<versus>nec patet egressus pelagi cingentibus undis.</versus>
<versus>nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,</versus>
<versus>omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.</versus>
<versus>non tamen ante mihi languescent lumina morte,</versus>
<versus>nec prius a fesso secedent corpore sensus,</versus>
<versus>quam iustam a diuis exposcam prodita multam</versus>
<versus>caelestumque fidem postrema comprecer hora.</versus>
<versus>quare facta uirum multantes uindice poena</versus>
<versus>Eumenides, quibus anguino redimita capillo</versus>
<versus>frons exspirantis praeportat pectoris iras,</versus>
<versus>huc huc aduentate, meas audite querellas,</versus>
<versus>quas ego, uae misera, extremis proferre medullis</versus>
<versus>cogor inops, ardens, amenti caeca furore.</versus>
<versus>quae quoniam uerae nascuntur pectore ab imo,</versus>
<versus>uos nolite pati nostrum uanescere luctum,</versus>
<versus>sed quali solam Theseus me mente reliquit,</versus>
<versus>tali mente, deae, funestet seque suosque!'</versus>

<versus>has postquam maesto profudit pectore uoces,</versus>
<versus>supplicium saeuis exposcens anxia factis,</versus>
<versus>annuit inuicto caelestum numine rector;</versus>
<versus>quo motu teilus atque horrida contremuerunt</versus>
<versus>aequora concussitque micantia sidera mundus.</versus>
<versus>ipse autem caeca mentem caligine Theseus</versus>
<versus>consitus oblito dimisit pectore cuncta,</versus>
<versus>quae mandata prius constanti mente tenebat,</versus>
<versus>dulcia nec maesto sustollens signa parenti</versus>
<versus>sospitem Erectheum se ostendit uisere portum.</versus>
<versus>namque ferunt olim, classi cum moenia diuae</versus>
<versus>linquentem gnatum uentis concrederet Aegeus,</versus>
<versus>talia complexum iuueni mandata dedisse:</versus>
<versus>'gnate mihi longa lucundior unice uita,</versus>
<versus>gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus,</versus>
<versus>reddite in extrema nuper mihi fine senectae,</versus>
<versus>quandoquidem fortuna mea ac tua feruida uirtus</versus>
<versus>eripit inuito mihi te, cui languida nondum</versus>
<versus>lumina sunt gnati cara saturata figura,</versus>
<versus>non ego te gaudens lactanti pectore mittam,</versus>
<versus>nec te terre sinam fortunae signa secundae,</versus>
<versus>sed primum multas expromam mente querellas,</versus>
<versus>canitiem terra atque infuso puluere foedans,</versus>
<versus>inde infecta uago suspendam lintea malo,</versus>
<versus>nostros ut luctus nostraeque incendia mentis</versus>
<versus>carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera.</versus>
<versus>quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,</versus>
<versus>quae nostrum genus ac sedes defendere Erecthei</versus>
<versus>annuit, ut tauri respergas sanguine dextram,</versus>
<versus>tum uero facito Ut memori tibi condita corde</versus>
<versus>haec uigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas;</versus>
<versus>ut simul ac nostros inuisent lumina collis,</versus>
<versus>funestam antennae deponant undique uestem,</versus>
<versus>candidaque intorti sustollant uela rudentes,</versus>
<versus>quam primum cernens ut laeta gaudia mente</versus>
<versus>agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.'</versus>
<versus>haec mandata prius constanti mente tenentem</versus>
<versus>Thesea ceu pulsae uentorum flamine nubes</versus>
<versus>aereum niuei montis liquere cacumen.</versus>
<versus>at pater, ut summa prospectum ex arce petebat,</versus>
<versus>anxia in assiduos absumens lurnina fletus,</versus>
<versus>cum primum inflati conspexit lintea ueli,</versus>
<versus>praecipitem sese scopulorum e uertice iecit,</versus>
<versus>amissum credens immiti Thesea fato.</versus>
<versus>sic funesta domus ingressus tecta paterna</versus>
<versus>morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctum</versus>
<versus>obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.</versus>

<versus>quae tum prospectans cedentern maesta carinam</versus>
<versus>multiplices animo uoluebat saucia curas.</versus>
<versus>at parte ex alia florens uolitabat Iacchus</versus>
<versus>cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis,</versus>
<versus>te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore.</versus>
<versus>cui Thyades passim lymphata mente furebant,</versus>
<versus>euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.</versus>
<versus>harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,</versus>
<versus>pars e diuolso iactabant membra iuuenco,</versus>
<versus>pars sese tortis serpentibus incingebant,</versus>
<versus>pars obscura cauis celebrabant orgia cistis,</versus>
<versus>orgia quae frustra cupiunt audire profani;</versus>
<versus>plangebant aliae proceris tympana palmis,</versus>
<versus>aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant;</versus>
<versus>multis raucisonos efflabant cornua bombos</versus>
<versus>barbaraque horribili stridebat tibia cantu.</versus>

<versus> talibus amplifice uestis decorata figuris</versus>
<versus>puluinar complexa suo uelabat amictu.</versus>
<versus>quae postquam cupide spectando Thessala pubes</versus>
<versus>expleta est, sanctis coepit decedere diuis.</versus>
<versus>hic, qualis flatu placidum mare matutino</versus>
<versus>horrificans Zephyrus procliuas incitat undas,</versus>
<versus>Aurora exoriente uagi sub limina Solis,</versus>
<versus>quae tarde primum clementi flamine pulsae</versus>
<versus>procedunt lenique sonant plangore cachinni,</versus>
<versus>post uento crescente magis magis increbrescunt,</versus>
<versus>purpureaque procul nantes ab luce refulgent:</versus>
<versus>sic tum uestibuli linquentes regia tecta</versus>
<versus>ad se quisque uago passim pede discedebant.</versus>
<versus>quorum post abitum princeps e uertice Pelei</versus>
<versus>aduenit Chiron portans siluestria dona:</versus>
<versus>nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis</versus>
<versus>montibus ora creat, quos propter fluminis undas</versus>
<versus>aura pant fibres tepidi fecunda Fauoni,</versus>
<versus>hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,</versus>
<versus>quo permulsa domus iucundo risit odore.</versus>
<versus>confestim Penios adest, uiridantia Tempe,</versus>
<versus>Tempe, quae siluae cingunt super impendentes,</versus>
<versus>Minosim linquens doris celebranda choreis,</versus>
<versus>non uacuos: namque ille tulit radicitus altas</versus>
<versus>fagos ac recto proceras stipite laurus,</versus>
<versus>non sine nutanti platano lentaque sorore</versus>
<versus>flammati Phaethontis et aerea cupressu.</versus>
<versus>haec circum sedes late contexta locauit,</versus>
<versus>uestibulum ut molli uelatum fronde uireret.</versus>
<versus>post hunc consequitur sollerti corde Prometheus,</versus>
<versus>extenuata gerens ueteris uestigia poenae,</versus>
<versus>quam quondam silici restrictus membra catena</versus>
<versus>persoluit pendens e uerticibus praeruptis.</versus>
<versus>inde pater diuum sancta cum coniuge natisque</versus>
<versus>aduenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens</versus>
<versus>unigenamque simul cultricem montibus Idri:</versus>
<versus>Pelea nam tecum pariter soror aspernata est,</versus>
<versus>nec Thetidis taedas uoluit celebrare iugalis.</versus>

<versus>qui postquam niueis flexerunt sedibus artus,</versus>
<versus>large multiplici constructae sunt dape mensae,</versus>
<versus>cum interea infirmo quatientes corpora motu</versus>
<versus>ueridicos Parcae coeperunt edere cantus.</versus>
<versus>his corpus tremulum complectens undique uestis</versus>
<versus>candida purpurea tabs incinxerat ora,</versus>
<versus>at roseae niueo residebant uertice uittae,</versus>
<versus>aeternumque manus carpebant rite laborem.</versus>
<versus>laeua colum molli lana retinebat amictum,</versus>
<versus>dextera tum leuiter deducens fila supinis</versus>
<versus>formabat digitis, tum prono in pollice torquens</versus>
<versus>libratum tereti uersabat turbine fusum,</versus>
<versus>atque ita decerpens aequabat semper opus dens,</versus>
<versus>laneaque aridulis haerebant morsa labellis,</versus>
<versus>quae prius in leui fuerant exstantia filo:</versus>
<versus>ante pedes autern candentis mollia lanae</versus>
<versus>uellera uirgati custodibant calathisci.</versus>
<versus>haec tum clarisona pellentes uellera uoce</versus>
<versus>talia diuino fuderunt carmine fata,</versus>
<versus>carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas.</versus>

<versus>o decus eximium magnis uirtutibus augens,</versus>
<versus>Emathiae tutamen, Opis carissime nato,</versus>
<versus>accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores,</versus>
<versus>ueridicum oraclum: sed uos, quae fata sequuntur,</versus>

<versus>currite ducentes subtegmina, currite, fusi.</versus>
<versus>adueniet tibi iam portans optata maritis</versus>
<versus>Hesperus, adueniet fausto cum sidere coniunx,</versus>
<versus>quae tibi flexanimo mentem perfundat amore,</versus>
<versus>languidulosque paret tecum coniungere somnos,</versus>
<versus>leuia substernens robusto brachia collo.</versus>

<versus>currite ducentes subtegmina, currite, fusi.</versus>
<versus>nulla domus tales umquam contexit amores,</versus>
<versus>nullus amor tali coniunxit foedere amantes,</versus>
<versus>qualis adest Thetidi, quails concordia Peleo.</versus>

<versus>currite ducentes subtegmina, currite, fusi.</versus>
<versus>nascetur uobis expers terroris Achilles,</versus>
<versus>hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,</versus>
<versus>qui persaepe uago uictor certamine cursus</versus>
<versus>flammea praeuertet celeris uestigia ceruae.</versus>

<versus>currite ducentes subtegmina, currite, fusi.</versus>
<versus>non illi quisquam bello se conferet heros,</versus>
<versus>cum Phrygii Teucro manabunt sanguine (campi),</versus>
<versus>Troicaque obsidens longinquo moenia bello</versus>
<versus>periuri Pelopis uastabit tertius heres.</versus>

<versus>currite ducentes subtegmina, currite, fusi.</versus>
<versus>illius egregias uirtutes claraque facta</versus>
<versus>saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,</versus>
<versus>cum incultum cano soluent a uertice crinem,</versus>
<versus>putridaque infirmis uariabunt pectora palmis.</versus>

<versus>currite ducentes subtegmina, currite, fusi.</versus>
<versus>namque uelut densas praecerpens messor aristas</versus>
<versus>sole sub ardenti flauentia demetit arua,</versus>
<versus>Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.</versus>

<versus>currite ducentes subtegmina, currite, fusi.</versus>
<versus>testis erit magnis uirtutibus unda Scamandri</versus>
<versus>quae passim rapido diffunditur Hellesponto,</versus>
<versus>cuius iter caesis angustans corporum aceruis</versus>
<versus>alta tepefaciet permixta flumina caede.</versus>

<versus>currite ducentes subtegmina, currite, fusi.</versus>
<versus>denique testis erit morti quoque reddita praeda,</versus>
<versus>cum teres excelso coaceruatum aggere bustum</versus>
<versus>excipiet niueos perculsae uirginis artus.</versus>

<versus> currite ducentes subtegmina, currite, fusi.</versus>
<versus>nam simul ac fessis dederit fors copiam Achiuis</versus>
<versus>urbis Dardaniae Neptunia soluere uincla,</versus>
<versus>alta Polyxenia madefient caede sepulcra;</versus>
<versus>quae, uelut ancipiti succumbens uictima ferro,</versus>
<versus>proiciet truncum summisso poplite corpus.</versus>

<versus>currite ducentes subtegmina, currite, fusi.</versus>
<versus>quare agite optatos animi coniungite amores.</versus>
<versus>accipiat coniunx felici foedere diuam,</versus>
<versus>dedatur cupido iam dudum nupta marito.</versus>

<versus>currite ducentes subtegmina, currite, fusi.</versus>
<versus>talia praefantes quondam felicia Pelei</versus>
<versus>carmina diuino cecinerunt pectore Parcae.</versus>

<versus>praesentes namque ante domos inuisere castas</versus>
<versus>heroum, et sese mortali ostendere coetu,</versus>
<versus>caelicolae nondum spreta pietate solebant.</versus>
<versus>saepe pater diuum templo in fulgente reuisens,</versus>
<versus>annua cum festis uenissent sacra diebus,</versus>
<versus>conspexit terra centum procumbere tauros.</versus>
<versus>saepe uagus Liber Parnasi uertice summo</versus>
<versus>Thyadas effusis euantis crinibus egit,</versus>
<versus>cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes</versus>
<versus>acciperent laeti diuum fumantibus aris.</versus>
<versus>saepe in letifero belli certamine Mauors</versus>
<versus>aut rapidi Tritonis era aut Ramnusia uirgo</versus>
<versus>armatas hominum est praesens hortata cateruas.</versus>
<versus>sed postquam tellus scelere est imbuta nefando</versus>
<versus>iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,</versus>
<versus>perfudere manus fraterno sanguine fratres,</versus>
<versus>destitit extinctos gnatus lugere parentes,</versus>
<versus>optauit genitor primaeui funera nati,</versus>
<versus>liber ut innuptae poteretur fore nouercae,</versus>
<versus>ignaro mater substernens se impia nato</versus>
<versus>impia non uerita est diuos scelerare penates -</versus>
<versus>omnia fanda nefanda malo permixta furore</versus>
<versus>iustificam nobis mentem auertere deorum.</versus>
<versus>quare nec talis dignantur uisere coetus,</versus>
<versus>nec se contingi patiuntur lumine claro.</versus>

</poema>
</pagina>
