<?xml version="1.0"?>
<?xml-stylesheet href="carmen.xsl" type="text/xsl"?>
<?cocoon-process type="xslt"?>

<!DOCTYPE pagina [
<!ELEMENT pagina (titulus?, poema)>
<!ELEMENT titulus (#PCDATA)>
<!ELEMENT auctor (praenomen, cognomen, nomen)>
<!ELEMENT praenomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT cognomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT nomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT poema (versus+)>
<!ELEMENT versus (#PCDATA)>
]>


<pagina>
<titulus>Catullus LXXVIII</titulus>
<auctor>
<praenomen>Gaius</praenomen>
<cognomen>Valerius</cognomen>
<nomen>Catullus</nomen>
</auctor>

<poema>
<versus>Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx</versus>
<versus>alterius, lepidus filius alterius.</versus>
<versus>Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores,</versus>
<versus>cum puero ut bello bella puella cubet.</versus>
<versus>Gallus homo est stultus, nec se uidet esse maritum,</versus>
<versus>qui patruus patrui monstret adulterium.</versus>
<versus>LXXVIIIb</versus>
<versus>sed nunc id doleo, quod purae pura puellae</versus>
<versus>suauia comminxit spurca saliua tua.</versus>
<versus>uerum id non impune feres: nam te omnia saecla</versus>
<versus>noscent et, qui sis, fama loquetur anus.</versus>
</poema>
</pagina>
