<?xml version="1.0"?>
<?xml-stylesheet href="carmen.xsl" type="text/xsl"?>
<?cocoon-process type="xslt"?>

<!DOCTYPE pagina [
<!ELEMENT pagina (titulus?, poema)>
<!ELEMENT titulus (#PCDATA)>
<!ELEMENT auctor (praenomen, cognomen, nomen)>
<!ELEMENT praenomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT nomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT cognomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT poema (versus+)>
<!ELEMENT versus (#PCDATA)>
]>


<pagina>
<titulus>Catullus VIII</titulus>
<auctor>
<praenomen>Gaius</praenomen>
<nomen>Valerius</nomen>
<cognomen>Catullus</cognomen>
</auctor>

<poema>
<versus>Miser Catulle, desinas ineptire,</versus>
<versus>et quod uides perisse perditum ducas.</versus>
<versus>fulsere quondam candidi tibi soles,</versus>
<versus>cum uentitabas quo puella ducebat</versus>
<versus>amata nobis quantum amabitur nulla.</versus>
<versus>ibi illa multa cum iocosa fiebant,</versus>
<versus>quae tu uolebas nec puella nolebat,</versus>
<versus>fulsere uere candidi tibi soles.</versus>
<versus>nunc iam illa non uolt: tu quoque inpote(ns noli),</versus>
<versus>nec quae fugit sectare, nec miser uiue,</versus>
<versus>sed obstinata mente perfer, obdura.</versus>
<versus>uale puella, iam Catullus obdurat,</versus>
<versus>nec te requiret nec rogabit inuitam.</versus>
<versus>at tu dolebis, cum rogaberis nulla.</versus>
<versus>scelesta, uae te, quae tibi manet uita?</versus>
<versus>quis nunc te adibit? cui uideberis bella?</versus>
<versus>quem nunc amabis? cuius esse diceris?</versus>
<versus>quem basiabis? cui labella mordebis?</versus>
<versus>at tu, Catulle, destinatus obdura.</versus>
</poema>
</pagina>
