<?xml version="1.0"?>
<?xml-stylesheet href="carmen.xsl" type="text/xsl"?>
<?cocoon-process type="xslt"?>

<!DOCTYPE pagina [
<!ELEMENT pagina (titulus?, poema)>
<!ELEMENT titulus (#PCDATA)>
<!ELEMENT auctor (praenomen, cognomen, nomen)>
<!ELEMENT praenomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT cognomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT nomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT poema (versus+)>
<!ELEMENT versus (#PCDATA)>
]>


<pagina>
<titulus>Catullus LXXXIV</titulus>
<auctor>
<praenomen>Gaius</praenomen>
<cognomen>Valerius</cognomen>
<nomen>Catullus</nomen>
</auctor>

<poema>
<versus>Chommoda dicebat, si quando commoda uellet</versus>
<versus>dicere, et insidias Arrius hinsidias,</versus>
<versus>et tum mirifice sperabat se esse locutum,</versus>
<versus>cum quantum poterat dixerat hinsidias.</versus>
<versus>credo, sic mater, sic liber auunculus eius.</versus>
<versus>sic maternus auus dixerat atque auia.</versus>
<versus>hoc misso in Syriam requierant omnibus aures</versus>
<versus>audibant eadem haec leniter et leuiter,</versus>
<versus>nec sibi postilla metuebant talia uerba,</versus>
<versus>cum subito affertur nuntius horribilis,</versus>
<versus>Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,</versus>
<versus>iam non Ionios esse sed Hionios.</versus>
</poema>
</pagina>
