<?xml version="1.0"?>
<?xml-stylesheet href="carmen.xsl" type="text/xsl"?>
<?cocoon-process type="xslt"?>

<!DOCTYPE pagina [
<!ELEMENT pagina (titulus?, poema)>
<!ELEMENT titulus (#PCDATA)>
<!ELEMENT auctor (praenomen, cognomen, nomen)>
<!ELEMENT praenomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT cognomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT nomen (#PCDATA)>
<!ELEMENT poema (versus+)>
<!ELEMENT versus (#PCDATA)>
]>


<pagina>
<titulus>Catullus LXXXVIII</titulus>
<auctor>
<praenomen>Gaius</praenomen>
<cognomen>Valerius</cognomen>
<nomen>Catullus</nomen>
</auctor>

<poema>
<versus>Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore</versus>
<versus>prurit, et abiectis peruigilat tunicis?</versus>
<versus>quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum?</versus>
<versus>ecquid scis quantum suscipiat sceleris?</versus>
<versus>suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys</versus>
<versus>nec genitor Nympharum abluit Oceanus:</versus>
<versus>nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra,</versus>
<versus>non si demisso se ipse uoret capite.</versus>
</poema>
</pagina>
