<?xml version="1.0"?>
<!DOCTYPE pagina SYSTEM "carmen_horace.dtd">
<?xml-stylesheet href="carmen_horace.xsl" type="text/xsl"?>
<?cocoon-process type="xslt"?>

<pagina>
<titulus>Horace Epistulae Liber Primus XV</titulus>
<auctor>
<praenomen>Quintus</praenomen>
<nomen>Horatius</nomen>
<cognomen>Flaccus</cognomen>
</auctor>
<poema>
<pars>
<versus n="1">Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,</versus>
<versus n="2">quorum hominum regio et qualis uia (nam mihi Baias</versus>
<versus n="3">Musa superuacuas Antonius, et tamen illis</versus>
<versus n="4">me facit inuisum, gelida cum perluor unda</versus>
<versus n="5">per medium frigus; sane murteta relinqui</versus>
<versus n="6">dictaque cessantem neruis elidere morbum</versus>
<versus n="7">sulpura contemni uicus gemit, inuidus aegris</versus>
<versus n="8">qui caput et stomachum supponere fontibus audent</versus>
<versus n="9">Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.</versus>
<versus n="10">Mutandus locus est et deuersoria nota</versus>
<versus n="11">praeteragendus equus. 'Quo tendis? Non mihi Cumas</versus>
<versus n="12">est iter aut Baias', laeua stomachosus habena</versus>
<versus n="13">dicet eques: sed equi frenato est auris in ore);</versus>
<versus n="14">maior utrum populum frumenti copia pascat,</versus>
<versus n="15">collectosne bibant imbres puteosne perennis</versus>
<versus n="16">iugis aquae (nam uina nihil moror illius orae;</versus>
<versus n="17">rure meo possum quiduis perferre patique:</versus>
<versus n="18">ad mare cum ueni, generosum et lene requiro,</versus>
<versus n="19">quod curas abigat, quod cum spe diuite manet</versus>
<versus n="20">in uenas animumque meum, quod uerba ministret,</versus>
<versus n="21">quod me Lucanae iuuenem commendet amicae);</versus>
<versus n="22">tractus uter pluris lepores, uter educet apros,</versus>
<versus n="23">utra magis piscis et echinos aequora celent,</versus>
<versus n="24">pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reuerti,</versus>
<versus n="25">scribere te nobis, tibi nos adcredere par est.</versus>
<versus n="26">Maenius, ut rebus maternis atque paternis</versus>
<versus n="27">fortiter absumptis urbanus coepit haberi</versus>
<versus n="28">scurra, uagus non qui certum praesepe teneret,</versus>
<versus n="29">inpransus non qui ciuem dinosceret hoste,</versus>
<versus n="30">quaelibet in quemuis opprobria fingere saeuus,</versus>
<versus n="31">pernicies et tempestas barathrumque macelli,</versus>
<versus n="32">quicquid quaesierat uentri donabat auaro.</versus>
<versus n="33">Hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil</versus>
<versus n="34">aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi</versus>
<versus n="35">uilis et agninae, tribus ursis quod satis esset,</versus>
<versus n="36">scilicet ut uentres lamna candente nepotum</versus>
<versus n="37">diceret urendos correctus Bestius. Idem,</versus>
<versus n="38">quicquid erat nactus praedae maioris, ubi omne</versus>
<versus n="39">uerterat in fumum et cinerem: 'Non hercule miror'</versus>
<versus n="40">aiebat, 'si qui comedunt bona, cum sit obeso</versus>
<versus n="41">nil melius turdo, nil uolua pulchrius ampla'.</versus>
<versus n="42">Nimirum hic ego sum: nam tuta et paruola laudo,</versus>
<versus n="43">cum res deficiunt, satis inter uilia fortis;</versus>
<versus n="44">uerum ubi quid melius contingit et unctius, idem</versus>
<versus n="45">uos sapere et solos aio bene uiuere, quorum</versus>
<versus n="46">conspicitur nitidis fundata pecunia uillis.</versus>
</pars>
</poema>
</pagina>

