<?xml version="1.0"?>
<!DOCTYPE pagina SYSTEM "carmen_horace.dtd">
<?xml-stylesheet href="carmen_horace.xsl" type="text/xsl"?>
<?cocoon-process type="xslt"?>

<pagina>
<titulus>Horace Epistulae Liber Primus VIII</titulus>
<auctor>
<praenomen>Quintus</praenomen>
<nomen>Horatius</nomen>
<cognomen>Flaccus</cognomen>
</auctor>
<poema>
<pars>
<versus n="1">Celso gaudere et bene rem gerere Albinouano</versus>
<versus n="2">Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis.</versus>
<versus n="3">Si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem</versus>
<versus n="4">uiuere nec recte nec suauiter, haud quia grando</versus>
<versus n="5">contunderit uitis oleamque momorderit aestus</versus>
<versus n="6">nec quia longinquis armentum aegrotet in agris,</versus>
<versus n="7">sed quia mente minus ualidus quam corpore toto</versus>
<versus n="8">nil audire uelim, nil discere, quod leuet aegrum,</versus>
<versus n="9">fidis offendar medicis, irascar amicis,</versus>
<versus n="10">cur me funesto properent arcere ueterno,</versus>
<versus n="11">quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam,</versus>
<versus n="12">Romae Tibur amem, uentosus Tibure Romam.</versus>
<versus n="13">Post haec, ut ualeat, quo pacto rem gerat et se,</versus>
<versus n="14">ut placeat iuueni, percontare, utque cohorti.</versus>
<versus n="15">Si dicet 'recte', primum gaudere, subinde</versus>
<versus n="16">praeceptum auriculis hoc instillare memento:</versus>
<versus n="17">'Vt tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.'</versus>
</pars>
</poema>
</pagina>

