Epodon VIII

Rogare longo putidam te saeculo,

viris quid enervet meas,

cum sit tibi dens ater et rugis vetus

frontem senectus exaret

hietque turpis inter aridas natis

podex velut crudae bovis.

sed incitat me pectus et mammae putres

equina quales ubera

venterque mollis et femur tumentibus

exile suris additum.

esto beata, funus atque imagines

ducant triumphales tuom

nec sit marita, quae rotundioribus

onusta bacis ambulet.

quid? quod libelli Stoici inter Sericos

iacere pulvillos amant,

inlitterati num minus nervi rigent

minusve languet fascinum?

quod ut superbo povoces ab inguine,

ore adlaborandum est tibi.