<?xml version="1.0" encoding="iso-8859-1"?>
<?xml-stylesheet href="carmen.xsl" type="text/xsl"?>
<pagina>
<titulus>A. Persi Flacci Saturae</titulus>
<numerus>VI</numerus>
<poema titulus="Satura VI">

<versus>Admouit iam bruma foco te, Basse, Sabino?</versus>
<versus>iamne lyra et tetrico uiuunt tibi pectine chordae?</versus>
<versus>mire opifex numeris ueterum primordia uocum</versus>
<versus>atque marem strepitum fidis intendisse Latinae,</versus>
<versus>mox iuuenes agitare iocos et pollice honesto</versus>
<versus>egregius lusisse senex. mihi nunc Ligus ora</versus>
<versus>intepet hibernatque meum mare, qua latus ingens</versus>
<versus>dant scopuli et multa litus se ualle receptat.</versus>
<versus>'Lunai portum, est operae, cognoscite, ciues.'</versus>
<versus>cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse</versus>
<versus>Maeonides Quintus pauone ex Pythagoreo.</versus>
<versus>hic ego securus uolgi et quid praeparet auster</versus>
<versus>infelix pecori, securus et angulus ille</versus>
<versus>uicini nostro quia pinguior, etsi adeo omnes</versus>
<versus>ditescant orti peioribus, usque recusem</versus>
<versus>curuus ob id minui senio aut cenare sine uncto</versus>
<versus>et signum in uapida naso tetigisse lagoena.</versus>
<versus>discrepet his alius. geminos, horoscope, uaro</versus>
<versus>producis genio: solis natalibus est qui</versus>
<versus>tinguat holus siccum muria uafer in calice empta,</versus>
<versus>ipse sacrum inrorans patinae piper; hic bona dente</versus>
<versus>grandia magnanimus peragit puer. utar ego, utar,</versus>
<versus>nec rhombos ideo libertis ponere lautus</versus>
<versus>nec tenuis sollers turdarum nosse saliuas.</versus>
<versus>messe tenus propria uiue et granaria (fas est)</versus>
<versus>emole. quid metuas? occa et seges altera in herba est.</versus>
<versus>at uocat officium, trabe rupta Bruttia saxa</versus>
<versus>prendit amicus inops remque omnem surdaque uota</versus>
<versus>condidit Ionio, iacet ipse in litore et una</versus>
<versus>ingentes de puppe dei iamque obuia mergis</versus>
<versus>costa ratis lacerae; nunc et de caespite uiuo</versus>
<versus>frange aliquid, largire inopi, ne pictus oberret</versus>
<versus>caerulea in tabula. sed cenam funeris heres</versus>
<versus>negleget iratus quod rem curtaueris; urnae</versus>
<versus>ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum</versus>
<versus>seu ceraso peccent casiae nescire paratus.</versus>
<versus>'tune bona incolumis minuas?' et Bestius urguet</versus>
<versus>doctores Graios: 'ita fit; postquam sapere urbi</versus>
<versus>cum pipere et palmis uenit nostrum hoc maris expers,</versus>
<versus>fenisecae crasso uitiarunt unguine pultes.'</versus>
<versus>haec cinere ulterior metuas? at tu, meus heres</versus>
<versus>quisquis eris, paulum a turba seductior audi.</versus>
<versus>o bone, num ignoras? missa est a Caesare laurus</versus>
<versus>insignem ob cladem Germanae pubis et aris</versus>
<versus>frigidus excutitur cinis ac iam postibus arma,</versus>
<versus>iam chlamydas regum, iam lutea gausapa captis</versus>
<versus>essedaque ingentesque locat Caesonia Rhenos.</versus>
<versus>dis igitur genioque ducis centum paria ob res</versus>
<versus>egregie gestas induco. quis uetat? aude.</versus>
<versus>uae, nisi coniues. oleum artocreasque popello</versus>
<versus>largior. an prohibes? dic clare. 'non adeo' inquis</versus>
<versus>'exossatus ager iuxta est.' age, si mihi nulla</versus>
<versus>iam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis</versus>
<versus>nulla manet patrui, sterilis matertera uixit</versus>
<versus>deque auia nihilum superest, accedo Bouillas</versus>
<versus>cliuumque ad Virbi, praesto est mihi Manius heres.</versus>
<versus>'progenies terrae?' quaere ex me quis mihi quartus</versus>
<versus>sit pater: haut prompte, dicam tamen; adde etiam unum,</versus>
<versus>unum etiam: terrae est iam filius et mihi ritu</versus>
<versus>Manius hic generis prope maior auunculus exit.</versus>
<versus>qui prior es, cur me in decursu lampada poscis?</versus>
<versus>sum tibi Mercurius; uenio deus huc ego ut ille</versus>
<versus>pingitur. an renuis? uis tu gaudere relictis?</versus>
<versus>'dest aliquid summae.' minui mihi, sed tibi totum est</versus>
<versus>quidquid id est. ubi sit, fuge quaerere, quod mihi quondam</versus>
<versus>legarat Tadius, neu dicta, 'pone paterna,</versus>
<versus>fenoris accedat merces, hinc exime sumptus,</versus>
<versus>quid relicum est?' relicum? nunc nunc inpensius ungue,</versus>
<versus>ungue, puer, caules. mihi festa luce coquatur</versus>
<versus>urtica et fissa fumosum sinciput aure,</versus>
<versus>ut tuus iste nepos olim satur anseris extis,</versus>
<versus>cum morosa uago singultiet inguine uena,</versus>
<versus>patriciae inmeiat uoluae? mihi trama figurae</versus>
<versus>sit reliqua, ast illi tremat omento popa uenter?</versus>
<versus>uende animam lucro, mercare atque excute sollers</versus>
<versus>omne latus mundi, ne sit praestantior alter</versus>
<versus>Cappadocas rigida pinguis plausisse catasta,</versus>
<versus>rem duplica. 'feci; iam triplex, iam mihi quarto,</versus>
<versus>iam decies redit in rugam. depunge ubi sistam,</versus>
<versus>inuentus, Chrysippe, tui finitor acerui.'</versus>
</poema>
</pagina>
