Book I.11

Ecquid te mediis cessantem, Cynthia, Bais,

qua iacet Herculeis semita litoribus,

et modo Thesproti mirantem subdita regno

proxima Misenis aequora nobilibus,

nostri cura subit memores a! ducere noctes?

ecquis in extremo restat amore locus?

an te nescio quis simulatis ignibus hostis

sustulit e nostris Cynthia, carminibus?

atque utinam mage te remis confisa minutis,

parvula Lucrina cumba moretur aqua,

aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda

alternae facilis cedere lympha manu,

quam vacet alterius blandos audire susurros

molliter in tacito litore compositam!--

ut solet amota labi custode puella,

perfida communis nec meminisse deos:

non quia perspecta non es mihi cognita fama,

sed quod in hac omnis parte timetur amor.

ignosces igitur, si quid tibi triste libelli

attulerint nostri: culpa timoris erit.

an mihi non maior carae custodia matris?

aut sine te vitae cura sit ulla meae?

tu mihi sola domus, tu, Cynthia, sola parentes,

omnia tu nostrae tempora laetitiae.

seu tristis veniam seu contra laetus amicis,

quicquid ero, dicam 'Cynthia causa fuit.'

tu modo quam primum corruptas desere Baias:

multis ista dabunt litora discidium,

litora quae fuerant castis inimica puellis:

a pereant Baiae, crimen amoris, aquae!