Book I.12
Quid mihi desidiae non cessas fingere crimen,
quod facias nobis conscia Roma moram?
tam multa illa meo divisa est milia lecto,
quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano;
nec mihi consuetos amplexu nutrit amores
Cynthia, nec nostra dulcis in aure sonat.
olim gratus eram: non illo tempore cuiquam
contigit ut simili posset amare fide.
invidiae fuimus: non me deus obruit? an quae
lecta Prometheis dividit herba iugis?
non sum ego qui fueram: mutat via longa puellas.
quantus in exiguo tempore fugit amor!
nunc primum longas solus cognoscere noctes
cogor et ipse meis auribus esse gravis.
felix, qui potuit praesenti flere puellae;
non nihil aspersis gaudet Amor lacrimis:
aut si despectus potuit mutare calores,
sunt quoque translato gaudia servitio.
mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:
Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit.