Book I.15

Saepe ego multa tuae levitatis dura timebam,

hac tamen excepta, Cynthia, perfidia.

aspice me quanto rapiat fortuna periclo!

tu tamen in nostro lenta timore venis;

et potes hesternos manibus componere crinis

et longa faciem quaerere desidia,

nec minus Eois pectus variare lapillis,

ut formosa novo quae parat ire viro.

at non sic Ithaci digressu mota Calypso

desertis olim fleverat aequoribus:

multos illa dies incomptis maesta capillis

sederat, iniusto multa locuta salo,

et quamvis numquam post haec visura, dolebat

illa tamen, longae conscia laetitiae.

nec sic Aesoniden rapientibus anxia ventis

Hypsipyle vacuo constitit in thalamo:

Hypsipyle nullos post illos sensit amores,

ut semel Haemonio tabuit hospitio.

Alphesiboea suos ulta est pro coniuge fratres

sanguinis et cari vincula rupit amor.

coniugis Euadne miseros delata per ignis

occidit, Argivae fama pudicitiae.

quarum nulla tuos potuit convertere mores,

tu quoque uti fieres nobilis historia.

desine iam revocare tuis periuria verbis,

Cynthia, et oblitos parce movere deos;

audax a nimium, nostro dolitura periclo,

si quid forte tibi durius inciderit!

nulla prius vasto labentur flumina ponto,

annus et inversas duxerit ante vices,

quam tua sub nostro mutetur pectore cura:

sis quodcumque voles, non aliena tamen.

tam tibi ne viles isti videantur ocelli,

per quos saepe mihi credita perfidia est!

hos tu iurabas, si quid mentita fuisses,

ut tibi suppositis exciderent manibus:

et contra magnum potes hos attollere Solem,

nec tremis admissae conscia nequitiae?

quis te cogebat multos pallere colores

et fletum invitis ducere luminibus?

quis ego nunc pereo, similis moniturus amantis

'O nullis tutum credere blanditiis!'