Book I.6
Non ego nunc Hadriae vereor mare noscere tecum
Tulle, neque Aegaeo ducere vela salo,
cum quo Rhipaeos possim conscendere montis
ulteriusque domos vadere Memnonias;
sed me complexae remorantur verba puellae,
mutatoque graves saepe colore preces.
illa mihi totis argutat noctibus ignis,
et queritur nullos esse relicta deos;
illa meam mihi iam se denegat, illa minatur,
quae solet ingrato tristis amica viro.
his ego non horam possum durare querelis:
a pereat, si quis lentus amare potest!
an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas
atque Asiae veteres cernere divitias,
ut mihi deducta faciat convicia puppi
Cynthia et insanis ora notet manibus,
osculaque opposito dicat sibi debita vento,
et nihil infido durius esse viro?
tu patrui meritas conare anteire securis,
et vetera oblitis iura refer sociis.
nam tua non aetas umquam cessavit amori,
semper et armatae cura fuit patriae;
et tibi non umquam nostros puer iste labores
afferat et lacrimis omnia nota meis!
me sine, quem semper voluit fortuna iacere,
hanc animam extremae reddere nequitiae.
multi longinquo periere in amore libenter,
in quorum numero me quoque terra tegat.
non ego sum laudi, non natus idoneus armis:
hanc me militiam fata subire volunt.
at tu seu mollis qua tendit Ionia, seu qua
Lydia Pactoli tingit arata liquor;
seu pedibus terras seu pontum carpere remis
ibis, et accepti pars eris imperii:
tum tibi si qua mei veniet non immemor hora,
vivere me duro sidere certus eris.