Book IV.2

Qui mirare meas tot in uno corpore formas,

accipe Vertumni signa paterna dei.

Tuscus ego Tuscis orior, nec paenitet inter

proelia Volsinios deseruisse focos.

tempore quo sociis uenit Lycomedius armis

atque Sabina feri contudit arma Tati.

uidi ego labentis acies et tela caduca,

atque hostis turpi terga dedisse fugae.

et tu, Roma, meis tribuisti praemia Tuscis,

unde hodie Vicus nomina Tuscus habet,

sed facias, diuum Sator, ut Romana per aeuum

transeat ante meos turba togata pedes.

haec me turba iuuat, nec templo laetor eburno:

Romanum satis est posse uidere Forum.

hac quondam Tiberinus iter faciebat, et aiunt

remorum auditos per uada pulsa sonos:

at postquam ille suis tantum concessit alumnis,

Vertamnus uerso dicor ab amne deus.

seu, quia uertentis fructum praecepimus anni,

Vertumni rursus credidit esse sacrum.

mendax fama, noces: alius mihi nominis index:

de se narranti tu modo crede deo.

opportuna mea est cunctis natura figuris:

in quamcumque uoles uerte, decorus ero.

indue me Cois, fiam non dura puella:

meque uirum sumpta quis neget esse toga?

da falcem et torto frontem mihi comprime faeno:

iurabis nostra gramina secta manu.

arma tuli quondam et, memini, laudabar in illis:

corbis et imposito pondere messor eram.

sobrius ad lites: at cum est imposta corona,

clamabis capiti uina subisse meo.

cinge caput mitra, speciem furabor Iacchi;

furabor Phoebi, si modo plectra dabis.

est etiam aurigae species Vertumnus et eius

traicit alterno qui leue pondus equo.

cassibus impositis uenor: sed harundine sumpta

fautor plumoso sum deus aucupio.

sub petaso pisces calamo praedabor, et ibo

mundus demissis institor in tunicis.

pastor me ad baculum possum curuare uel idem

sirpiculis medio puluere ferre rosam.

nam quid ego adiciam, de quo mihi maxima fama est,

hortorum in manibus dona probata meis?

prima mihi uariat liuentibus uua racemis,

et coma lactenti spicea fruge tumet;

hic dulcis cerasos, hic autumnalia pruna

cernis et aestiuo mora rubere die;

insitor hic soluit pomosa uota corona,

cum pirus inuito stipite mala tulit.

caeruleus cucumis tumidoque cucurbita uentre

me notat et iunco brassica uincta leui;

nec flos ullus hiat pratis, quin ille decenter

impositus fronti langueat ante meae.

at mihi, quod formas unus uertebar in omnis,

nomen ab euentu patria lingua dedit;

sex superant uersus: te, qui ad uadimonia curris,

non moror: haec spatiis ultima creta meis.

stipes acernus eram, properanti falce dolatus,

ante Numam grata pauper in urbe deus.

at tibi, Mamurri, formae caelator aenae,

tellus artifices ne terat Osca manus,

qui me tam docilis potuisti fundere in usus.

unum opus est, operi non datur unus honos.