<?xml version="1.0"?>
<!DOCTYPE pagina SYSTEM "tibullus.dtd">
<?xml-stylesheet href="tibullus.xsl" type="text/xsl"?>
<?cocoon-process type="xslt"?>

<pagina>
<titulus>Albii Tibulli Liber Primus Elegia X</titulus>
<auctor>
<praenomen></praenomen>
<nomen>Albius</nomen>
<cognomen>Tibullus</cognomen>
</auctor>

<poema>
<pars>
<versus n="I">Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses?</versus>
<versus n="II">quam ferus et uere ferreus ille fuit!</versus>
<versus n="III">tum caedes hominum generi, tum proelia nata,</versus>
<versus n="IV">tum breuior dirae mortis aperta uia est.</versus>
<versus n="V">an nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra</versus>
<versus n="VI">uertimus, in saeuas quod dedit ille feras?</versus>
<versus n="VII">diuitis hoc uitium est auri, nec bella fuerunt,</versus>
<versus n="VIII">faginus astabat cum scyphus ante dapes.</versus>
<versus n="IX">non arces, non uallus erat, somnumque petebat</versus>
<versus n="X">securus uarias dux gregis inter oues.</versus>
<versus n="XI">tunc mihi uita foret, Valgi, nec tristia nossem</versus>
<versus n="XII">arma nec audissem corde micante tubam:</versus>
<versus n="XIII">nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis</versus>
<versus n="XIV">haesura in nostro tela gerit latere.</versus>
<versus n="XV">sed patrii seruate Lares: aluistis et idem,</versus>
<versus n="XVI">cursarem uestros cum tener ante pedes.</versus>
<versus n="XVII">neu pudeat prisco uos esse e stipite factos:</versus>
<versus n="XVIII">sic ueteris sedes incoluistis aui.</versus>
<versus n="XIX">tunc melius tenuere fidem, cum paupere cultu</versus>
<versus n="XX">stabat in exigua ligneus aede deus.</versus>
<versus n="XXI">hic placatus erat, seu quis libauerat uuam</versus>
<versus n="XXII">seu dederat sanctae spicea serta comae:</versus>
<versus n="XXIII">atque aliquis uoti compos liba ipse ferebat</versus>
<versus n="XXIV">postque comes purum filia parua fauum.</versus>
<versus n="XXV">at nobis aerata, Lares, depellite tela,</versus>
<versus n="XXVI">.......................................</versus>
<versus n="XXVII">hostiaque e plena rustica porcus hara.</versus>
<versus n="XXVIII">hanc pura cum ueste sequar myrtoque canistra</versus>
<versus n="XXIX">uincta geram, myrto uinctus et ipse caput.</versus>
<versus n="XXX">sic placeam uobis: alius sit fortis in armis,</versus>
<versus n="XXXI">sternat et aduersos Marte fauente duces,</versus>
<versus n="XXXII">ut mihi potanti possit sua dicere facta</versus>
<versus n="XXXIII">miles et in mensa pingere castra mero.</versus>
<versus n="XXXIV">quis furor est atram bellis accersere mortem?</versus>
<versus n="XXXV">imminet et tacito clam uenit illa pede.</versus>
<versus n="XXXVI">non seges est infra, non uinea culta, sed audax</versus>
<versus n="XXXVII">Cerberus et Stygiae nauita turpis aquae:</versus>
<versus n="XXXVIII">illic percussisque genis ustoque capillo</versus>
<versus n="XXXIX">errat ad obscuros pallida turba lacus.</versus>
<versus n="XL">quam potius laudandus et hic, quem prole parata</versus>
<versus n="XLI">occupat in parua pigra senecta casa!</versus>
<versus n="XLII">ipse suas sectatur oues, at filius agnos,</versus>
<versus n="XLIII">et calidam fesso comparat uxor aquam.</versus>
<versus n="XLIV">sic ego sim, liceatque caput candescere canis,</versus>
<versus n="XLV">temporis et prisci facta referre senem.</versus>
<versus n="XLVI">interea Pax arua colat. Pax candida primum</versus>
<versus n="XLVII">duxit araturos sub iuga curua boues,</versus>
<versus n="XLVIII">Pax aluit uites et sucos condidit uuae,</versus>
<versus n="XLIX">funderet ut nato testa paterna merum:</versus>
<versus n="L">pace bidens uomerque nitent, at tristia duri</versus>
<versus n="LI">militis in tenebris occupat arma situs,</versus>
<versus n="LII">rusticus e lucoque uehit, male sobrius ipse,</versus>
<versus n="LIII">uxorem plaustro progeniemque domum.</versus>
<versus n="LIV">sed Veneris tunc bella calent, scissosque capillos</versus>
<versus n="LV">femina, perfractas conqueriturque fores:</versus>
<versus n="LVI">flet teneras subtusa genas, sed uictor et ipse</versus>
<versus n="LVII">flet sibi dementes tam ualuisse manus.</versus>
<versus n="LVIII">at lasciuus Amor rixae mala uerba ministrat,</versus>
<versus n="LIX">inter et iratum lentus utrumque sedet.</versus>
<versus n="LX">ah lapis est ferrumque, suam quicumque puellam</versus>
<versus n="LXI">uerberat: e caelo deripit ille deos.</versus>
<versus n="LXII">sit satis e membris tenuem rescindere uestem,</versus>
<versus n="LXIII">sit satis ornatus dissoluisse comae,</versus>
<versus n="LXIV">sit lacrimas mouisse satis: quater ille beatus</versus>
<versus n="LXV">quo tenera irato flere puella potest.</versus>
<versus n="LXVI">sed manibus qui saeuus erit, scutumque sudemque</versus>
<versus n="LXVII">is gerat et miti sit procul a Venere.</versus>
<versus n="LXVIII">at nobis, Pax alma, ueni spicamque teneto,</versus>
<versus n="LXIX">profluat et pomis candidus ante sinus.</versus>
</pars>
</poema>
</pagina>
