<?xml version="1.0"?>
<!DOCTYPE pagina SYSTEM "tibullus.dtd">
<?xml-stylesheet href="tibullus.xsl" type="text/xsl"?>
<?cocoon-process type="xslt"?>

<pagina>
<titulus>Albii Tibulli Liber Primus Elegia IV</titulus>
<auctor>
<praenomen></praenomen>
<nomen>Albius</nomen>
<cognomen>Tibullus</cognomen>
</auctor>

<poema>
<pars>
<versus n="I">'Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape,</versus>
<versus n="II">ne capiti soles, ne noceantque niues:</versus>
<versus n="III">quae tua formosos cepit sollertia? certe</versus>
<versus n="IV">non tibi barba nitet, non tibi culta coma est,</versus>
<versus n="V">nudus et hibernae producis frigora brumae,</versus>
<versus n="VI">nudus et aestiui tempora sicca Canis.'</versus>
<versus n="VII">sic ego: tum Bacchi respondit rustica proles</versus>
<versus n="VIII">armatus curua sic mihi falce deus.</versus>
<versus n="IX">'o fuge te tenerae puerorum credere turbae:</versus>
<versus n="X">nam causam iusti semper amoris habent.</versus>
<versus n="XI">hic placet, angustis quod equum compescit habenis:</versus>
<versus n="XII">hic placidam niueo pectore pellit aquam;</versus>
<versus n="XIII">hic, quia fortis adest audacia, cepit: at illi</versus>
<versus n="XIV">uirgineus teneras stat pudor ante genas.</versus>
<versus n="XV">sed ne te capiant, primo si forte negabit,</versus>
<versus n="XVI">taedia; paulatim sub iuga colla dabit.</versus>
<versus n="XVII">longa dies homini docuit parere leones,</versus>
<versus n="XVIII">longa dies molli saxa peredit aqua;</versus>
<versus n="XIX">annus in apricis maturat collibus uuas,</versus>
<versus n="XX">annus agit certa lucida signa uice.</versus>
<versus n="XXI">nec iurare time: Veneris periuria uenti</versus>
<versus n="XXII">irrita per terras et freta summa ferunt.</versus>
<versus n="XXIII">gratia magna Ioui: uetuit Pater ipse ualere,</versus>
<versus n="XXIV">iurasset cupide quicquid ineptus amor:</versus>
<versus n="XXV">perque suas impune sinit Dictynna sagittas</versus>
<versus n="XXVI">adfirmes crines perque Minerua suos.</versus>
<versus n="XXVII">at si tardueris, errabis: transilit aetas</versus>
<versus n="XXVIII">quam cito! non segnis stat remeatque dies.</versus>
<versus n="XXIX">quam cito purpureos deperdit terra colores,</versus>
<versus n="XXX">quam cito formosas populus alba comas!</versus>
<versus n="XXXI">quam iacet, infirmae uenere ubi fata senectae,</versus>
<versus n="XXXII">qui prius Eleo est carcere missus equus!</versus>
<versus n="XXXIII">uidi iam, iuueni, premeret cum serior aetas,</versus>
<versus n="XXXIV">maerentem stulte praeteriisse dies.</versus>
<versus n="XXXV">crudeles diui! serpens nouus exuit annos:</versus>
<versus n="XXXVI">formae non ullam fata dedere moram.</versus>
<versus n="XXXVII">solis aeterna est Baccho Phoeboque iuuenta:</versus>
<versus n="XXXVIII">nam decet intonsus crinis utrumque deum.</versus>
<versus n="XXXIX">tu, puero quodcumque tuo temptare libebit,</versus>
<versus n="XL">cedas: obsequio plurima uincet amor.</versus>
<versus n="XLI">neu comes ire neges, quamuis uia longa paretur</versus>
<versus n="XLII">et Canis arenti torreat arua siti,</versus>
<versus n="XLIII">quamuis praetexens picea ferrugine caelum</versus>
<versus n="XLIV">uenturam admittat nubifer Euurus aquam.</versus>
<versus n="XLV">uel si caeruleas puppi uolet ire per undas,</versus>
<versus n="XLVI">ipse leuem remo per freta pelle ratem.</versus>
<versus n="XLVII">nec te paeniteat duros subiisse labores</versus>
<versus n="XLVIII">aut operae insuetas atteruisse manus,</versus>
<versus n="XLIX">nec, uelit insidiis altas si claudere ualles,</versus>
<versus n="L">dum placeas, umeri retia ferre negent:</versus>
<versus n="LI">si uolet arma, leui temptabis ludere dextra;</versus>
<versus n="LII">saepe dabis nudum, uincat ut ille, latus.</versus>
<versus n="LIII">tum tibi mitis erit, rapias tum cara licebit</versus>
<versus n="LIV">oscula: pugnabit, sed tibi rapta dabit.</versus>
<versus n="LV">rapta dabit primo, mox auferet ipse roganti,</versus>
<versus n="LVI">post etiam collo se implicuisse uolit.</versus>
<versus n="LVII">heu male nunc artes miseras haec saecula tractant:</versus>
<versus n="LVIII">iam tener assueuit munera uelle puer.</versus>
<versus n="LIX">at tibi, qui Venerem docuisti uendere primus,</versus>
<versus n="LX">quisquis es, infelix urgeat ossa lapis.</versus>
<versus n="LXI">Pieridas, pueri, doctos et amate poetas,</versus>
<versus n="LXII">aurea nec superent munera Pieridas.</versus>
<versus n="LXIII">carmine purpurea est Nisi coma: carmina ni sint,</versus>
<versus n="LXIV">ex humero Pelopis non nituisset ebur.</versus>
<versus n="LXV">quem referent Musae, uiuet, dum robora tellus,</versus>
<versus n="LXVI">dum caelum stellas, dum uehet amnis aquas.</versus>
<versus n="LXVII">at qui non audit Musas, qui uendit amorem,</versus>
<versus n="LXVIII">Idaeae currus ille sequatur Opis</versus>
<versus n="LXIX">et tercentenas erroribus expleat urbes</versus>
<versus n="LXX">et secet ad Phrygios uilia membra modos.</versus>
<versus n="LXXI">blanditiis uult esse locum Venus ipsa: querellis</versus>
<versus n="LXXII">supplicibus, miseris fletibus illa fauet.'</versus>
<versus n="LXXIII">haec mihi, quae canerem Titio, deus edidit ore:</versus>
<versus n="LXXIV">sed Titium coniunx haec meminisse uetat.</versus>
<versus n="LXXV">pareat ille suae: uos me celebrate magistrum,</versus>
<versus n="LXXVI">quos male habet multa callidus arte puer.</versus>
<versus n="LXXVII">gloria cuique sua est: me, qui spernuntur, amantes</versus>
<versus n="LXXVIII">consultent: cunctis ianua nostra patet.</versus>
<versus n="LXXIX">tempus erit, cum me Veneris praecepta ferentem</versus>
<versus n="LXXX">deducat iuuenum sedula turba senem.</versus>
<versus n="LXXXI">eheu eheu, quam Marathus lento me torquet amore!</versus>
<versus n="LXXXII">deficiunt artes, deficiuntque doli.</versus>
<versus n="LXXXIII">parce, puer, quaeso, ne turpis fabula fiam,</versus>
<versus n="LXXXIV">cum mea ridebunt uana magisteria.</versus>
</pars>
</poema>
</pagina>
