Lib. III.2

Qui primus caram iuueni carumque puellae

eripuit iuuenem, ferreus ille fuit;

durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem,

uiuere et erepta coniuge qui potuit.

Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro

ingenio: frangit fortia corda dolor;

nec mihi uera loqui pudor est uitaeque fateri,

tot mala perpessae, taedia nata meae.

Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram

candidaque ossa supra nigra fauilla teget,

ante meum ueniat longos incompta capillos

et fleat ante meum maesta Neaera rogum;

sed ueniat carae matris comitata dolore:

maereat haec genero, maereat illa uiro.

Praefatae ante meos manes animamque precatae

perfusaeque pias ante liquore manus,

pars quae sola mei superabit corporis, ossa

incinctae nigra candida ueste legent

et primum annoso spargent collecta lyaeo,

mox etiam niueo lacte parent,

post haec carbaseis umorem tollere uelis

atque in marmorea ponere sicca domo.

Illic quas mittit diues Panchaia merces

Eoique Arabes, diues et Assyria,

et nostri memores lacrimae fundantur eodem:

sic ego componi uersus in ossa uelim.

Sed tristem mortis demonstret littera causam

atque haec in celebri carmina fronte notet:

LYGDAMVS HIC SITVS EST: DOLOR HVIC ET CVRA NEAERAE,

CONIVGIS EREPTAE, CAVSA PERIRE FVIT.