Lib. III. 7

Panegyricus Messallae

(Tertii Libri VII = Quarti I)

Te, Messalla, canam, quamquam me cognita uirtus

terret; ut infirmae nequeant subsistere uires,

incipiam tamen, ac meritas si carmina laudes

deficiant, humilis tantis sim conditor actis

nec tua praeter te chartis intexere quisquam

facta queat, dictis ut non maiora supersint,

est nobis uoluisse satis; nec munera parua

respueris: etiam Phoebo gratissima dona

Cres tulit, et cunctis Baccho iucundior hospes

Icarus, ut puro testantur sidera caelo

Erigoneque Canisque, neget ne longior aetas.

quin etiam Alcides, deus ascensurus Olympum,

laeta Molorcheis posuit uestigia tectis,

paruaque caelestis placauit mica, nec illis

semper inaurato taurus cadit hostia cornu.

hic quoque sit gratus paruus labor, ut tibi possim

inde alios alioque memor componere uersus.

alter dicat opus magni mirabile mundi,

qualis in immenso desederit aere tellus,

qualis et in curuum pontus confluxerit orbem,

et uagus, e terris qua surgere nititur, aer,

huic et contextus passim fluat igneus aether,

pendentique super claudantur ut omnia caelo;

at quodcumque meae poterunt audere camenae,

seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra

siue minus (certeque canent minus), omne uouemus

hoc tibi, nec tanto careat mihi carmine charta.

nam quamquam antiquae gentis superant tibi laudes,

non tua maiorum contenta est gloria fama

nec quaeris quid quaque index sub imagine dicat,

sed generis priscos contendis uincere honores,

quam tibi maiores maius decus ipse futuris:

at tua non titulus capiet sub nomine facta,

aeterno sed erunt tibi magna uolumina uersu,

conuenientque tuas cupidi componere laudes

undique quique canent uincto pede quique soluto;

quis potius, certamen erit: sim uictor in illis,

ut nostrum tantis inscribam nomen in actis.

nam quis te maiora gerit castrisue foroue?

nec tamen hic aut hic tibi laus maiorue minorue,

iusta pari premitur ueluti cum pondere libra,

prona nec hac plus parte sedet nec surgit ab illa,

qualis, inaequatum si quando onus urget utrimque,

instabilis natat alterno depressior orbe.

nam seu diuersi fremat inconstantia uulgi,

non alius sedare queat; seu iudicis ira

sit placanda, tuis poterit mitescere uerbis.

non Pylos aut Ithace tantos genuisse feruntur

Nestora uel paruae magnum decus urbis Vlixem,

uixerit ille senex quamuis, dum terna per orbem

saecula fertilibus Titan decurreret horis,

ille per ignotas audax errauerit urbes,

qua maris extremis tellus includitur undis.

nam Ciconumque manus aduersis reppulit armis,

nec ualuit lotos coeptos auertere cursus,

cessit et Aetnaeae Neptunius incola rupis

uicta Maroneo foedatus lumina baccho;

uexit et Aeolios placidum per Nerea uentos,

incultos adiit Laestrygonas Antiphatenque,

nobilis Artacie gelida quos inrigat unda;

solum nec doctae uerterunt pocula Circes,

quamuis illa foret Solis genus, apta uel herbis

aptaque uel cantu ueteres mutare figuras;

Cimmerion etiam obscuras accessit ad arces,

quis numquam candente dies apparuit ortu,

seu supra terras Phoebus seu curreret infra;

uidit ut inferno Plutonis subdita regno

magna deum proles leuibus discurreret umbris,

praeteriitque cita Sirenum litora puppi;

illum inter geminae nantem confinia mortis

nec Scyllae saeuo conterruit impetus ore,

cum canibus rabidas inter fera serperet undas,

nec uiolenta suo consumpsit more Charybdis,

uel si sublimis fluctu consurgeret imo,

uel si interrupto nudaret gurgite pontum.

non uiolata uagi sileantur pascua Solis,

non amor et fecunda Atlantidos arua Calypsus,

finis et erroris miseri Phaeacia tellus.

atque haec seu nostras inter sunt cognita terras,

fabula siue nouum dedit his erroribus orbem,

sit labor illius, tua dum facundia maior.

Iam te non alius belli tenet aptius artes,

qua deceat tutam castris praeducere fossam,

qualiter aduersos hosti defigere ceruos,

quemue locum ducto melius sit claudere uallo,

fontis ubi dulces erumpat terra liquores,

ut facilisque tuis aditus sit et arduus hosti,

laudis ut adsiduo uigeat certamine miles,

quis tardamue sudem melius celeremue sagittam

iecerit aut lento perfregerit obuia pilo,

aut quis equum celeremue arto compescere freno

possit et effusas tardo permittere habenas

inque uicem modo directo contendere passu,

seu libeat, curuo breuius conuertere gyro,

quis parma, seu dextra uelit seu laeua, tueri,

siue hac siue illac ueniat grauis impetus hastae

amplior aut signata cita loca tangere funda.

iam simul audacis uenient certamina Martis

aduersisque parent acies concurrere signis,

tum tibi non desit faciem componere pugnae,

seu sit opus quadratum acies consistat in agmen,

rectus ut aequatis decurrat frontibus ordo,

seu libeat duplicem seiunctim cernere martem,

dexter uti laeuum teneat dextrumque sinister

miles sitque duplex gemini uictoria casus.

at non per dubias errant mea carmina laudes:

nam bellis experta cano. testis mihi uictae

fortis Iapydiae miles, testis quoque fallax

Pannonius, gelidas passim disiectus in Alpes,

testis Arupinis et pauper natus in aruis,

quem si quis uideat uetus ut non fregerit aetas,

terna minus Pyliae miretur saecula famae:

namque senex longae peragit dum tempora uitae,

centum fecundos Titan renouauerit annos,

ipse tamen uelox celerem super edere corpus

audet equum ualidisque sedet moderator habenis.

te duce non alias conuersus terga Domator

libera Romanae subiecit colla catenae.

nec tamen his contentus eris: maiora peractis

instant, compertum est ueracibus ut mihi signis,

quis Amythaonius nequeat certare Melampus.

Nam modo fulgentem Tyrio subtegmine uestem

indueras oriente die duce fertilis anni,

splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis

et fera discordes tenuerunt flamina uenti,

curua nec adsuetos egerunt flumina cursus,

quin rapidum placidis etiam mare constitit undis,

ulla nec aerias uolucris perlabitur auras

nec quadrupes densas depascitur aspera siluas,

quin largita tuis sunt muta silentia uotis.

Iuppiter ipse leui uectus per inania curru

adfuit et caelo uicinum liquit Olympum

intentaque tuis precibus se praebuit aure

cunctaque ueraci capite adnuit: additus aris

laetior eluxit structos super ignis aceruos.

quin hortante deo magnis insistere rebus

incipe; non idem tibi sint aliisque triumphi:

non te uicino remorabitur obuia marte

Gallia nec latis audax Hispania terris

nec fera Theraeo tellus obsessa colono,

nec qua uel Nilus uel regia lympha Choaspes

profluit aut rapidus, Cyri dementia, Gyndes,

aret Araccaeis aut unda Oroatia campis,

nec qua regna uago Tomyris finiuit Araxe,

impia nec saeuis celebrans conuiuia mensis

ultima uicinus Phoebo tenet arua Padaeus,

quaque Hebrus Tanaisque Getas rigat atque Magynos.

quid moror? Oceanus ponto qua continet orbem,

nulla tibi aduersis regio sese offeret armis.

te manet inuictus Romano marte Britannus

teque interiecto mundi pars altera sole.

nam circumfuso consistit in aere tellus

et quinque in partes toto disponitur orbe.

atque duae gelido uastantur frigore semper:

illic et densa tellus absconditur umbra,

et nulla incepto perlabitur unda liquore,

sed durata riget densam in glaciemque niuemque,

quippe ubi non umquam Titan super egerit ortus.

at media est Phoebi semper subiecta calori,

seu propior terris aestiuum fertur in orbem

seu celer hibernas properat decurrere luces;

non igitur presso tellus exsurgit aratro,

nec frugem segetes praebent neque pabula terrae;

non illic colit arua deus, Bacchusue Ceresue,

nulla nec exustas habitant animalia partes.

fertilis hanc inter posita est interque rigentes

nostraque et huic aduersa solo pars altera nostro,

quas similis utrimque tenens uicinia caeli

temperat, alter et alterius uires necat aer;

hinc placidus nobis per tempora uertitur annus,

hinc et colla iugo didicit submittere taurus

et lenta excelsos uitis conscendere ramos,

tondeturque seges maturos annua partus,

et ferro tellus, pontus confinditur aere,

quin etiam structis exsurgunt oppida muris.

ergo ubi per claros ierint tua facta triumphos,

solus utroque idem diceris magnus in orbe.

non ego sum satis ad tantae praeconia laudis,

ipse mihi non si praescribat carmina Phoebus.

est tibi, qui possit magnis se accingere rebus,

Valgius: aeterno propior non alter Homero.

Languida non noster peragit labor otia, quamuis

Fortuna, ut mos est illi, me aduersa fatiget.

Nam mihi, cum magnis opibus domus alta niteret,

cui fuerant flaui ditantes ordine sulci

horrea fecundas ad deficientia messis,

cuique pecus denso pascebant agmine colles,

et domino satis et nimium furique lupoque,

nunc desiderium superest: nam cura nouatur,

cum memor ante actos semper dolor admonet annos.

sed licet asperiora cadant spolierque relictis,

non te deficient nostrae memorare camenae.

nec solum tibi Pierii tribuentur honores:

pro te uel rapidas ausim maris ire per undas,

aduersis hiberna licet tumeant freta uentis,

pro te uel densis solus subsistere turmis

uel paruum Aetnaeae corpus committere flammae.

sum quodcumque, tuum est. nostri si paruula cura

sit tibi, quanta libet, si sit modo, non mihi regna

Lydia, non magni potior sit fama Gylippi,

posse Meleteas nec mallem uincere chartas.

quod tibi si uersus noster, totusue minusue,

uel bene sit notus, summo uel inerret in ore,

nulla mihi statuunt finem te fata canendi.

quin etiam mea tunc tumulus cum texerit ossa,

seu matura dies celerem properat mihi mortem,

longa manet seu uita, tamen, mutata figura

seu me finget equum rigidos percurrere campos

doctum seu tardi pecoris sim gloria taurus

siue ego per liquidum uolucris uehar aera pennis,

quandocumque hominem me longa receperit aetas,

inceptis de te subtexam carmina chartis.