Anonymi Vita Tibulli
Albius Tibullis, eques R. egalis, insignis forma cultuque
corporis obseruabilis, ante alios Coruinum Messalem Or.
ignem dilexit cuius et contubernalis Aquitanico bello
militaribus donis donatus est. Hic multorum iudico principem
inter elegiographos optinet locum. epistolae quoque
eius amatoriae quamquam breues omnino utiles sunt. obiit
adolescens ut indicat epigramma supra scriptum.